

Epistola ad Galatas*
Caput 5: Versus 24
Qui autem.Quasi dicat: Contra malos posita est lex; bonis autem posita est crux. Quod ita ait:Qui autem,etc.,carnem suam crucifixerunt,etc. Congruit nostrae devotioni ut qui Domini crucifixi passionem celebramus, reprimendarum carnalium voluptatum crucem nobis faciamus. In hac quidem cruce semper in hac vita debet pendere Christianus, ut sit fixus clavis et praeceptis justitiae, ut Christus in cruce clavis confixus fuit.